Les buccoliques de virgile en latin
[1,5] formosam resonare doces Amaryllida siluas. Tityrus O Meliboee, deus nobis haec otia fecit. namque erit ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ouilibus imbuet agnus. ille meas errare boues, ut cernis, et ipsum
[1,10] ludere quae uellem calamo permisit agresti. Meliboeus Non equidem inuideo, miror magis; undique totis usque adeo turbatur agris. en ipse capellas protenus aeger ago; hanc etiam uix, Tityre, duco. hic inter densas corylos modo namque gemellos,
[1,15] spem gregis, a, silice in nuda conixa reliquit. saepe malum hoc nobis, si mens non laeua fuisset, de caelo tactas memini praedicere quercus. sed tamen iste deus qui sit da, Tityre,nobis. Tityrus Urbem quam dicunt Romam, Meliboee, putaui
[1,20] stultus ego huic nostrae similem, cui saepe solemus pastores ouium teneros depellere fetus. sic canibus catulos similes, sic matribus haedos noram, sic paruis componere magna solebam. uerum haec tantum alias inter caput extulit urbes
[1,25] quantum lenta solent inter uiburna cupressi. Meliboeus Et quae tanta fuit Romam tibi causa uidendi? Tityrus Libertas, quae sera tamen respexit inertem, candidior postquam tondenti barba cadebat, respexit tamen et longo post tempore uenit,
[1,30] postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit. namque - fatebor enim - dum me Galatea tenebat, nec spes libertatis erat nec cura peculi. quamuis multa meis exiret uictima saeptis pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,
[1,35] non umquam grauis aere domum mihi dextra redibat. Meliboeus Mirabar quid maesta deos, Amarylli, uocares, cui pendere sua patereris in arbore poma. Tityrus hinc aberat. ipsae te, Tityre, pinus, ipsi te