trwqhnthqbw

821 mots 4 pages
Quid enim tam absurdum quam delectari multis inanimis rebus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis, animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita dicam, redamare possit, non admodum delectari? Nihil est enim remuneratione benevolentiae, nihil vicissitudine studiorum officiorumque iucundius.
Ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia sic munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit. Quid enim? Africanus indigens mei? Minime hercule! ac ne ego quidem illius; sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse non nulla, quam de meis moribus habebat, me dilexit; auxit benevolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae.
Victus universis caro ferina est lactisque abundans copia qua sustentantur, et herbae multiplices et siquae alites capi per aucupium possint, et plerosque mos vidimus frumenti usum et vini penitus ignorantes.
Apud has gentes, quarum exordiens initium ab Assyriis ad Nili cataractas porrigitur et confinia Blemmyarum, omnes pari sorte sunt bellatores seminudi coloratis sagulis pube tenus amicti, equorum adiumento pernicium graciliumque camelorum per diversa se raptantes, in tranquillis vel turbidis rebus: nec eorum quisquam aliquando stivam adprehendit vel arborem colit aut arva subigendo quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta sine lare sine sedibus fixis aut legibus: nec idem perferunt diutius caelum aut tractus unius soli illis umquam placet.
Nec sane haec sola pernicies orientem diversis cladibus adfligebat. Namque et Isauri, quibus est usitatum saepe pacari saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente inpunitate adulescentem in peius audaciam ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles spiritus inrequietis

en relation

  • Trololol
    518 mots | 3 pages
  • Twist
    587 mots | 3 pages
  • texte en latin
    952 mots | 4 pages
  • Lorem ipsum
    1126 mots | 5 pages
  • Utque proeliorum periti rectores primo caterva
    1056 mots | 5 pages
  • lolo pipi sum
    500 mots | 2 pages
  • Contraintes poétiques dans le xive siècle
    13746 mots | 55 pages
  • qsdeeeeeeeg
    589 mots | 3 pages
  • Hsyqbwcbw
    302 mots | 2 pages
  • Ciceron - balbus et regulus
    293 mots | 2 pages
  • hjgjhkgjh
    2839 mots | 12 pages
  • tehqrsbgf
    702 mots | 3 pages
  • fhjgjh
    1456 mots | 6 pages
  • sqfkjgkjqhf
    2547 mots | 11 pages
  • La vie et sa relation
    7325 mots | 30 pages