Cicéron et ses études.
Cicéron et ses études.
[315] Cum venissem Athenas, sex menses cum Antiocho veteris Academiae nobilissumo et prudentissumo philosopho fui studiumque philosophiae numquam intermissum a primaque adulescentia cultum et semper auctum hoc rursus summo auctore et doctore renovavi. eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum veterem et non ignobilem dicendi magistrum studiose exerceri solebam. post a me Asia tota peragrata est cum summis quidem oratoribus, quibuscum exercebar ipsis lubentibus; quorum erat princeps Menippus Stratonicensis meo iudicio tota Asia illis temporibus disertissimus; et, si nihil habere molestiarum nec ineptia rum Atticorum est, hic orator in illis numerari recte potest.
[316] adsiduissime autem mecum fuit Dionysius Magnes; erat etiam Aeschylus Cnidius, Adramyttenus Xenocles. hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem quem Romae audiveram Molonem adplicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in notandis animadvertendisque vitiis et instituendo docendoque prudentissimum. is dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantis nos et supra fluentis iuvenili quadam dicendi impunitate et licentia reprimeret et quasi extra ripas diffluentis coerceret. ita recepi me biennio post non modo exercitatior sed prope mutatus. nam et contentio nimia vocis resederat et quasi deferverat oratio lateribusque vires et corpori mediocris habitus accesserat.
Cicéron, Brutus, 315-316.
Arrivé à Athènes, je restai six mois près d'Antiochus, le plus célèbre et le plus sage des philosophes de la vieille Académie; mon goût pour la philosophie que, sans relâche, j'avais entretenu et développé depuis ma première jeunesse, se raviva auprès de ce grand savant, qui était en même temps un grand maître. Au même moment, à Athènes, sous la direction de Démétrius Syrus, vieux rhéteur non sans valeur, je mettais tout mon soin à faire des exercices. Ensuite je