Latin
La Puissance de la Parole
L'Affaire Catilina
Séance 1 : L'art de la rhétorique
Captatio benevolentia : Début du discours
Texte 1 : 1ere Catilinaire, CICERON, I, 1-2
Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis uigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora uoltusque mouerunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non uides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos conuocaueris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris?
O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. consul uidet; hic tamen uiuit. Viuit? immo uero etiam in senatum uenit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes uiri satis facere rei publicae uidemur, si istius furorem ac tela uitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos {omnes iam diu} machinaris.
Nihil = Aucun, ni Mots interrogatifs -ne = Est-ce-que ?
GRAMMAIRE
→ Les noms se déclinent en fonction de leur génitif singulier, sur les déclinaisons suivantes :
1ere : -ae
2eme : -i
3eme : -is
4eme : -us
5eme : -ei
→ Les adjectifs se déclinent en fonction de leur classe :
1ere classe : - us, -a, -um ( modèle 1ere et 2eme déclinaison )
2eme classe : fortis, -is, -e ( modèle 3eme déclinaison )
PRONOMS / ADJECTIFS DEMONSTRATIFS
1 → hio, haec, hoc ( le plus proche : ceci, celui-ci )
2 → iste, ista, istud ( un peu plus loin : cela, celui-là ). Sens péjoratif : « ce mauvais ... »
3 → ille, illa, illud ( le plus loin : cela, … ). Sens emphatique : « ce fameux »
Ils peuvent être adjectifs
Exemple : hoc tempore = en ce temps-ci