Biographie de tite-live

1560 mots 7 pages
Traduction des extraits choisis

Version latine :
In parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile quae unquam gesta sint me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. Nam neque ualidiores opibus ullae inter se ciuitates gentesque contulerunt arma neque his ipsis tantum unquam uirium aut roboris fuit; et haud ignotas belli artes inter sese sed expertas primo Punico conferebant bello, et adeo uaria fortuna belli ancepsque Mars fuit ut propius periculum fuerint qui uicerunt. Odiis etiam prope maioribus certarunt quam uiribus, Romanis indignantibus quod uictoribus uicti ultro inferrent arma, Poenis quod superbe auareque crederent imperitatum uictis esse. Fama est etiam Hannibalem annorum ferme nouem, pueriliter blandientem patri Hamilcari ut duceretur in Hispaniam, cum perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum tactis sacris iure iurando adactum se cum primum posset hostem fore populo Romano. Angebant ingentis spiritus uirum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam.

Ceterum ex quo die dux est declaratus, uelut Italia ei prouincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit.

Traduction personnelle :
Au début de cette partie de mon travail, qu’il me soit permis de dire pour commencer le début de l’ensemble tout entier (du livre) ce que la plupart des écrivains annoncent, que la guerre que j’ écrirai est la plus mémorable de toutes, celle qu’ Hannibal chef carthaginois porta au peuple romain. « De fait jamais deux cités puissantes ne portèrent les armes entres elles pour les richesses des cités et du peuple.

en relation

  • Oral bac stg gsi, présentation
    252 mots | 2 pages
  • Test
    449 mots | 2 pages
  • TESTCASE DOC6
    30000 mots | 120 pages
  • TESTCASE DOC6
    30000 mots | 120 pages
  • TESTCASE DOC6
    30000 mots | 120 pages
  • TESTCASE DOC95 IMAGE
    357 mots | 2 pages
  • TESTCASE DOCX IMAGE
    30000 mots | 120 pages
  • TESTCASE DOC IMAGE
    30000 mots | 120 pages
  • TESTCASE DOC IMAGE
    30000 mots | 120 pages
  • TESTCASE DOC IMAGE
    30000 mots | 120 pages
  • TESTCASE DOC IMAGE
    30000 mots | 120 pages
  • TESTCASE DOC IMAGE
    30000 mots | 120 pages
  • Asdds
    423 mots | 2 pages
  • Ariane et bacchus
    559 mots | 3 pages
  • je vous troll
    913 mots | 4 pages