Vivre la belle vie

652 mots 3 pages
Paragrafo 56
Aetolia Acarnania Amphilochis per Cassium Longinum et Calvisium Sabinum ut demonstravimus receptis temptandam sibi Achaiam ac paulo longius progrediendum existimabat Caesar. Itaque eo Calenum misit eique Sabinum et Cassium cum cohortibus adiungit. Quorum cognito adventu Rutilius Lupus qui Achaiam missus a Pompeio obtinebat Isthmum praemunire instituit ut Achaia Fufium prohiberet. Calenus Delphos Thebas Orchomenum voluntate ipsarum civitatium recepit nonnullas urbes per vim expugnavit reliquas civitates circummissis legationibus amicitia Caesari conciliare studebat. In his rebus fere erat Fufius occupatus.
- Traduzione
Paragrafo 57
Haec cum in Achaia atque apud Dyrrachium gererentur Scipionemque in Macedoniam venisse constaret non oblitus pristini instituti Caesar mittit ad eum A. Clodium suum atque illius familiarem quem ab illo traditum initio et commendatum in suorum necessariorum numero habere instituerat. Huic dat litteras mandataque ad eum; quorum haec erat summa: sese omnia de pace expertum nihil adhuc effecisse: hoc arbitrari vitio factum eorum quos esse auctores eius rei voluisset quod sua mandata perferre non opportuno tempore ad Pompeium vererentur. Scipionem ea esse auctoritate ut non solum libere quae probasset exponere sed etiam ex magna parte compellere atque errantem regere posset; praeesse autem suo nomine exercitui ut praeter auctoritatem vires quoque ad coercendum haberet. Quod si fecisset quietem Italiae pacem provinciarum salutem imperii uni omnes acceptam relaturos. Haec ad eum mandata Clodius refert ac primis diebus ut videbatur libenter auditus reliquis ad colloquium non admittitur castigato Scipione a Favonio ut postea confecto bello reperiebamus infectaque re sese ad Caeaarem recepit.
- Traduzione
Paragrafo 58
Caesar quo facilius equitatum Pompeianum ad Dyrrachium contineret et pabulatione prohiberet aditus duos quos esse angustos demonstravimus magnis operibus praemunivit castellaque his locis posuit. Pompeius ubi nihil

en relation

  • new gearman test upload
    818 mots | 4 pages
  • Souris à la vie
    745 mots | 3 pages
  • sdgfdh
    329 mots | 2 pages
  • texte en latin
    952 mots | 4 pages
  • Asdds
    423 mots | 2 pages
  • test
    818 mots | 4 pages
  • la vie d une sperstar
    994 mots | 4 pages
  • Lorem ipsum
    1126 mots | 5 pages
  • Latin
    1098 mots | 5 pages
  • Oracles de la Sibylle cours complet sauf com
    1537 mots | 7 pages
  • je vous troll
    913 mots | 4 pages
  • Dsdss
    451 mots | 2 pages
  • Un titre
    483 mots | 2 pages
  • Catulle poeme final
    948 mots | 4 pages
  • Pourparlers de paix
    914 mots | 4 pages