Ciceron - balbus et regulus

Disponible uniquement sur Etudier
  • Pages : 2 (293 mots )
  • Téléchargement(s) : 0
  • Publié le : 29 mai 2010
Lire le document complet
Aperçu du document
Connaitre la nature pour mieux vivre

TUTEMET A NOBIS JAM QUOVIS TEMPORE VATUM

TERRILOQUIS VICTUS DICTIS DESCISCERE QUAERES.

QUIPPE ETENIM QUAM MULTA TIBI JAM FINGERE POSSUNT

SOMNIAQUAE VITAE RATIONES VERTERE POSSINT, 105

FORTUNASQUE TUAS OMNIS TURBARE TIMORE !

ET MERITO. NAM SI CERTAM FINEM ESSE VIDERENT

AERUMNARUM HOMINES, ALIQUA RATIONEVALERENT

RELIGIONIBUS ATQUE MINIS OBSISTERE VATUM.

NUNC RATIO NULLA EST RESTANDI, NULLA FACULTAS, 110

AETERNAS QUONIAM POENAS IN MORTE TIMENDUM.

IGNORATUR ENIM QUAESIT NATURA ANIMAI,

NATA SIT AN CONTRA NASCENTIBUS INSINUETUR,

ET SIMUL INTEREAT NOBISCUM MORTE DIREMPTA,

AN TENEBRAS ORCI VISAT VASTASQUE LACUNAS 115

ANPECUDES ALIAS DIVINITUS INSINUET SE,

ENNIUS UT NOSTER CECINIT QUI PRIMUS AMOENO

DETULIT EX HELICONE PERENNI FRONDE CORONAM,

PER GENTIS ITALAS HOMINUM QUAE CLARA CLUERET ;

ETSI PRAETEREATAMEN ESSE ACHERUSIA TEMPLA 120

ENNIUS AETERNIS EXPONIT VERSIBUS EDENS,

QUO NEQUE PERMANEANT ANIMAE NEQUE CORPORA NOSTRA,

SED QUAEDAM SIMULACRA MODIS PALLENTIAMIRIS ;

UNDE SIBI EXORTAM SEMPER FLORENTIS HOMERI

COMMEMORAT SPECIEM LACRIMAS EFFUNDERE SALSAS 125

COEPISSE, ET RERUM NATURAM EXPANDERE DICTIS.

QUAPROPTER BENE CUM SUPERISDE REBUS HABENDA

NOBIS EST RATIO, SOLIS LUNAEQUE MEATUS

QUA FIANT RATIONE, ET QUA VI QUAEQUE GERANTUR

IN TERRIS, TUM CUM PRIMIS RATIONE SAGACI 130UNDE ANIMA ATQUE ANIMI CONSTET NATURA VIDENDUM,

ET QUAE RES NOBIS VIGILANTIBUS OBVIA MENTES

TERRIFICET MORBO ADFECTIS SOMNOQUE SEPULTIS,

CERNERE UTI VIDEAMUR EOS AUDIREQUE CORAM,

MORTEOBITA QUORUM TELLUS AMPLECTITUR OSSA. 135

NEC ME ANIMI FALLIT GRAIORUM OBSCURA REPERTA

DIFFICILE INLUSTRARE LATINIS VERSIBUS ESSE,

MULTA NOVIS VERBIS PRAESERTIM CUM...
tracking img